Der
Philosoph Seneca wendet sich gegen eine allzu langfristige Lebensplanung und plädiert
fur ein Leben nach dem Motto: "Carpe diem!"
Nemo
restituet annos, nemo iterum te tibi reddet. Ibit, qua1 coepit,
aetas² nec cursum suum aut revocabit aut supprimet; nihil tumultuabitur,
nihil admonebit te velocitatis suae. Tacita labetur. Non illa se regis imperio,
non favore populi longius proferet. Sicut missa est a primo die, curret, nusquam
devertetur, nusquam remorabitur.
Quid fiet? Tu occupatus es, vita festinat;
mors interim aderit, cui - velis nolis - vacandum est. Potestne quicquam stultius
esse quam quorundam sensus, hominum eorum dico, qui prudentiam iactant? Operiosus
occupati sunt. Ut melius possint vivere, impendio vitae vitam instruunt. Cogitationes
suas in longum ordinant; maxima porro vitae iactura dilatio est: Illa primum quemque
extrahit diem³, illa eripit praesentia, dum ulteriora promittit. Maximum
vivendi impedimentum est exspectatio, quae pendet ex crastino, perdit hodiernum
Quod in manu fortunae positum est, disponit, quod in tua, dimittis. Quo spectas?
Quo te
extendis? Omnia, quae ventura sunt, in incerto iacent: Protincus vive!
Clamat ecce maximus vates4 et velut divino ore
instinctus salutare carmen canit: "OPTIMA QUAEQUE DIES MISERIS MORTALIBUS AEVI
PRIMA FUGIT." "QUID CUNCTARIS?", inquit, "QUID CESSAS? NISI OCCUPAS, FUGIT". Et
cum occupaveris diem, tamen fugiet. Itaque cum celeritate temporis utendi velocitate
certandum est et velut ex torrenti5 rapido nec
semper ituro cito hauriendum.
Hoc quoque pulcherrime dicit vates ad exprobandam6
infinitam cogitationem, quod non "optimam quamque aetatem", sed "diem"
dicit. Quid securus et in tanta temporum fuga lentus menses tibi et annos in longam
seriem, utcumque aviditate tuae visum est, exporrigis? De die tecum loquitur et
de hoc ipso fugiente.