LATEIN-ABITUR VON 2001: Übersetzungsteil

Weisheit und Reichtum

(Seneca)

Seneca stellt klar, dass materieller Reichtum einer philosophischen Lebensführung nicht entgegensteht.

     "Quare", inquis, "sapiens philosophiae studiosus est et
     tamen dives vitam agit?"
     Quid dubii est, quin maior materia1 sapienti viro sit ani-
     mum explicandi suum in divitiis quam in paupertate? Nam
5    in hac unum genus virtutis est non inclinari2 nec deprimi,
     in divitiis et temperantia et liberalitas et diligentia cam-
     pum habent patentem.
     Non contemnet se sapiens: Etiamsi fuerit minimae statu-
     rae, esse tamen se procerum volet. Et exiliis corpore vale-
10   bit, malet tamen sibi esse corporis robur, et hoc ita, ut
     sciat esse aliud in se valentius. Malam valetudinem tolera-
     bit, bonam optabit. Quaedam enim, etiamsi in summam
     rei3 parva sunt et subduci sine ruina principalis boni
     possunt, adiciunt tamen aliquid ad laetitiam perpetuam et
15  ex virtute nascentem: Sic illum afficiunt4 divitiae et exhi-
    larant ut navigantem secundus et ferens ventus, ut dies
    bonus et in bruma ac frigore apricus locus.
    Quis porro sapientium negat etiam haec, quae indifferen-
    tia vocamus, habere aliquid in se pretii et alia aliis esse
20  potiora? Quibusdam es iis tribuitur aliquid honoris, qui-
    busdam multum. Ne erres itaque: Inter potiora divitiae
    sunt.
    "Quid ergo", inquis, "me derides, cum eundem apud te
    locum habeant divitiae, quem apud me?"
25 Vis scire, quam5 non eundem habeant locum? Mihi divi-
    tiae, si effluxerint, nihil aurefent nisi semet ipsas; tu stu-
    debis et videberis tibi sine te relictus, si illae a te reces-
    serint. Apud me divitiae aliquem locum habent, apud te
    summum: Ad postremum6 divitiae meae sunt, tu divitiarum
30  es.
    Desine ergo philosophis pecunia interdicere! Nemo sapi-
    entiam paupertate damnavit.



1 materia, ae                    hier: die Möglichkeit
2 inclinari                        hier: sich ins Wanken bringen lassen
3 in summam rei              aufs Ganze bezogen
4 afficere                           hier: anregen
5 quam                              hier: inwiefern
6 ad postremum               hier: kurz gesagt