LATEIN-ABITUR VON 2002: Übersetzungsteil

Eine geistige Pioniertat

(Cicero)

Der erfolgreiche Redner Cicero begründet sein Tun als Wegbereiter der griechischen Philosophie in Rom.

Philosophia iacuit usque ad hanc aetatem nec ullum habuit lumen litterarum Latinarum; quae inlustranda et excitanda nobis est, ut, si occupati profuimus aliquid civibus nostris, prosimus etiam, si possumus, otiosi. In quo eo magis nobis est elaborandum, quod multi iam esse libri Latini dicuntur scripti inconsiderate ab optimis illis quidem viris, sed non satis eruditis. Fieri autem potest, ut recte quis1 sentiat et id quod sentit polite eloqui non possit; sed mandare quemquam litteris cogitationes suas, qui eas nec disponere nec inlustrare possit nec delectatione aliqua allicere lectorem, hominis est intemperanter abutentis et otio et litteris. Itaque suos libros ipsi legunt cum suis, nec quisquam attingit2 praeter eos, qui eandem licentiam scribendi sibi permitti volunt. Quare si aliquid oratoriae laudis nostra attulimus industria, multo studiosius philosophiae fontes aperiemus, e quibus etiam illa3 manabant. Sed ut Aristoteles, vir summo ingenio, scientia, copia, dicere docere etiam coepit adulescentes et prudentiam cum eloquentia iungere, sic nobis placet nec pristinum dicendi studium deponere et4 in hac maiore et uberiore arte versari. Hanc enim perfectam philosophiam semper iudicavi, quae de maximis quaestionibus copiose posset ornateque dicere; in quam exercitationem ita nos studiose operam dedimus, ut iam etiam scholas Graecorum more habere auderemus. Velut nuper tuum post discessum in Tusculano cum essent complures mecum familiares, temptavi, quid in eo genere possem. Ut enim antea declamitabam causas, sic haec mihi nunc senilis5 est declamatio.


1 quis = aliquis
2 ergänzen Sie libros
3 illa Gemeint sind Ciceros rhetorische Leistungen
4 nec... et einerseits nicht... und andererseits
5 senilis hier: im Alter